- CARDINALES Venti
- CARDINALES Ventimediô aevô dicti sunt quatuor illi primi ac praecipui, qui, ex quatuor Mundi Cardinibus seu plagis deducti, antiquitus solum cogniti erant, Eurus nempe, Zephyrus, Notus et Boreas. Dionysius Uticensis αὐθεντικοὺς vocat, sicut ipsas plagas κλίματα: Vegetius principales, l. 4. c. 38. Ita ut ventis principalibus declaratis, eos qui ipsis dextra laevaque iuncti sunt indicemus. Cardo autem pro momento seu articulo sumitur, in quo praecipue res vertitur, ab ostiorum cardinibus. Virg. Aen. l. 1. v. 676.---- Haud tanto cassabit cardine rerum.Ubi Servius notat, rem in cardine esse, quando in articulo est. Adeoque cardo ipsum punctum est, ac momentum occasionis et opportunitatis. Coeterum, proprie loquendo non quatuor sunt Mundi cardines, sed duo tantum, Septentrionalis et Meridianus axis, super quibus verti Mundus fingitur. Aequinoctialis vero Occidens cum Occidente Meridionali, cardines potius Solis sunt, Κέντρα Graeci appellant: quae quatuor sunt, Solstitium et Bruma, ac duo Aequinoctia. Hinc ista puncta et momenta, quibus illa committuntur, quum Sol attigit, in cardine illum esse, Latini dicebant. Emittunt autem quatuor haec solis κέντρα sex ventos, ab Orto et Occasu Aequinoctiali duos; ab Ortu et Occasu Solstitiali duos ac reliquos duos ab Ortu et Occasu Brumali: quos non minus Cardinales dicas, quam qui a Mundi cardinibus exoriuntur. Quod sequuti forte, quibus placuit octo praecipuis Ventis Mundum per flari. Vide infra ubi de turre Octogona. Non desunt tamen ex Antiquis, qui solos hos duos ventos, qui ab utraque Mundi meta originem ducunt, recipiendos putent, velut Principes et Magistros, Austrum ac Aquilonem; reliquos omnes accessionum vice habentes, et prout inclinatione ac recessione ab hoc et ab illo axe deflectunt, Septentrionales ac Meridionales nominantes. Unde Lucilius ex persona Cotys Thracum RegisRex Cotys ille duo hos ventos, Austrum atque AquilonemNovisse aiebat solos, etc.Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1239. et seqq. ut et in voce Cardines.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.